Encontrados 75 resultados para: Scio
Et dixit ad eos: “Tollite me et mittite in mare, et cessabit mare a vobis; scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis super vos”. (Prophetia Ionae 1, 12)
Respondens autem angelus dixit mulieribus: “Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 5)
dicens: “Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei”. (Evangelium secundum Marcum 1, 24)
At ille negavit dicens: “Neque scio neque novi quid tu dicas!”. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. (Evangelium secundum Marcum 14, 68)
“Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus Dei”. (Evangelium secundum Lucam 4, 34)
Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a vilicatione, recipiant me in domos suas”. (Evangelium secundum Lucam 16, 4)
Dicit ei mulier: “Scio quia Messias venit — qui dicitur Christus C; cum venerit ille, nobis annuntiabit omnia”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 25)
alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. (Evangelium secundum Ioannem 5, 32)
Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 29)
Respondit Iesus et dixit eis: “Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. (Evangelium secundum Ioannem 8, 14)
Scio quia semen Abrahae estis; sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. (Evangelium secundum Ioannem 8, 37)
et non cognovistis eum. Ego autem novi eum. Et si dixero: Non scio eum, ero similis vobis, mendax; sed scio eum et sermonem eius servo. (Evangelium secundum Ioannem 8, 55)