Encontrados 24 resultados para: Sedentes

  • Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: “Domine, miserere nostri, fili David!”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 30)

  • et sedentes servabant eum ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 36)

  • Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 61)

  • Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis: (Evangelium secundum Marcum 2, 6)

  • Et factum est, in una dierum, et ipse erat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum. (Evangelium secundum Lucam 5, 17)

  • Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent. (Evangelium secundum Lucam 10, 13)

  • Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes; (Evangelium secundum Ioannem 2, 14)

  • et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. (Evangelium secundum Ioannem 20, 12)

  • Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes. (Actus Apostolorum 2, 2)

  • Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi putabamus orationem esse, et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant. (Actus Apostolorum 16, 13)

  • Et in circuitu throni, viginti quattuor thronos, et super thronos viginti quattuor seniores sedentes, circumamictos vestimentis albis, et super capita eorum coronas aureas. (Apocalypsis Ioannis 4, 4)

  • Et vidi alterum angelum volantem per medium caelum, habentem evangelium aeternum, ut evangelizaret super sedentes in terra et super omnem gentem et tribum et linguam et populum; (Apocalypsis Ioannis 14, 6)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina