Encontrados 213 resultados para: Servi

  • Cum autem venit contra faciem eius Iudith et famulorum eius, laudaverunt omnes speciem faciei eius; procidensque in faciem adoravit eum, et suscitaverunt eam servi eius. (Liber Iudith 10, 23)

  • Et induxerunt eam servi Holofernis in tabernaculum, et dormivit usque in mediam noctem. Surrexitque ante vigiliam matutinam (Liber Iudith 12, 5)

  • Et, ut vesper factus est, festinaverunt servi eius abire, et Bagoas conclusit tabernaculum a foris et dimisit adstantes a facie domini sui. Et abierunt omnes in cubilia sua; erant enim omnes fatigati, quoniam plurimus factus erat potus. (Liber Iudith 13, 1)

  • “Inique gesserunt servi! Fecit confusionem una mulier Hebraeorum in domum regis Nabuchodonosor, quoniam ecce Holofernes in terra, et caput ipsius non est in illo!”. (Liber Iudith 14, 18)

  • Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua et adorabant Aman; sic enim praeceperat rex pro illo. Solus Mardochaeus non flectebat genu neque adorabat eum. (Liber Esther 3, 2)

  • “Omnes servi regis et cunctae, quae sub dicione eius sunt, norunt provinciae, quod cuique sive viro sive mulieri, qui non vocatus interius atrium regis intraverit, una lex sit, ut statim interficiatur, nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit, ut possit vivere; ego autem triginta iam diebus non sum vocata ad regem”. (Liber Esther 4, 11)

  • Quod cum audisset rex, ait: “Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est?”. Dixeruntque ei servi illius ac ministri: “Nihil omnino mercedis accepit”. (Liber Esther 6, 3)

  • Magistro chori. David, servi Domini, qui locutus est ad Dominum verba huius cantici, quando Dominus eum liberaverat e potestate omnium inimicorum suorum (Liber Psalmorum 18, 1)

  • Exsultent et laetentur, qui volunt iustitiam meam, et dicant semper: “Magnificetur Dominus, qui vult pacem servi sui”. (Liber Psalmorum 35, 27)

  • Magistro chori. David, servi Domini. (Liber Psalmorum 36, 1)

  • Laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi. (Liber Psalmorum 86, 4)

  • evertisti testamentum servi tui, profanasti in terram diadema eius. (Liber Psalmorum 89, 40)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina