Encontrados 131 resultados para: Similiter
Adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere; et pro illo similiter tunc deprecatus sum. (Liber Deuteronomii 9, 20)
Non facies similiter Domino Deo tuo; omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis offerentes etiam filios et filias et comburentes igne. (Liber Deuteronomii 12, 31)
assumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae, et serviet tibi usque in aeternum. Ancillae quoque similiter facies. (Liber Deuteronomii 15, 17)
sed intra portas tuas comedes illud; tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo. (Liber Deuteronomii 15, 22)
Similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui, quae perierit: si inveneris eam, ne subtrahas te. (Liber Deuteronomii 22, 3)
Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut praecepi vobis. (Liber Deuteronomii 31, 5)
nec audiet vos quisquam super sermone hoc; aequa enim pars erit descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas, et similiter divident”. (Liber I Samuelis 30, 24)
Et nunc faciat quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem; sed et ego reddam vobis similiter bonum, eo quod feceritis istud. (Liber II Samuelis 2, 6)
altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et similiter cherub secundus. (Liber I Regum 6, 26)
Et statuit duas columnas in porticum templi; cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Iachin, similiter erexit columnam sinistram et vocavit nomen eius Booz. (Liber I Regum 7, 21)
Super limbos inter columellas erant leones et boves et cherubim, et super columellas similiter; supra et infra leones et boves erant coronae, opus malleatum. (Liber I Regum 7, 29)
Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi; et bibebat de torrente. (Liber I Regum 17, 6)