Encontrados 22 resultados para: Simulacra

  • Concidit Bel, incurvavit se Nabo; fuerunt simulacra eorum bestiis et iumentis. Statuae vestrae portantur, onera lassis. (Liber Isaiae 46, 1)

  • Melior est ergo homo iustus, qui non habet simulacra, nam erit longe ab opprobriis. (Liber Baruch 6, 72)

  • Haec dicit Dominus Deus: Et disperdam simulacra et cessare faciam idola de Memphi, et dux de terra Aegypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Aegypti. (Prophetia Ezechielis 30, 13)

  • Vitis frondosa Israel, fructum producens sibi; secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terrae suae decoravit simulacra. (Prophetia Osee 10, 1)

  • Divisum est cor eorum, nunc poenas solvent; ipse confringet aras eorum, depopulabitur simulacra eorum. (Prophetia Osee 10, 2)

  • Et nunc addunt ad peccandum faciuntque sibi conflatile de argento suo, secundum intellegentiam suam simulacra; factura artificum totum est. “His — ipsi dicunt — immolate!”. Homines vitulos osculantur. (Prophetia Osee 13, 2)

  • Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus; conflatile et oraculum mendax, quia speravit in figmento fictor eius, ut faceret simulacra muta? (Prophetia Habacuc 2, 18)

  • praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram, in qua scriptum erat: “Ignoto deo”. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. (Actus Apostolorum 17, 23)

  • Scitis quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes. (Epistula I ad Corinthios 12, 2)

  • Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis neque paenitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia et simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea, quae neque videre possunt neque audire neque ambulare, (Apocalypsis Ioannis 9, 20)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina