Encontrados 21 resultados para: Sonitus

  • Detracta est ad inferos superbia tua, sonitus nablorum tuorum; subter te sternitur tinea, et operimentum tuum sunt vermes. (Liber Isaiae 14, 11)

  • Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate. (Liber Isaiae 17, 13)

  • Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, cessavit gaudium citharae; (Liber Isaiae 24, 8)

  • Pervenit sonitus usque ad extrema terrae, quia iudicium Domino cum gentibus; in iudicium venit ipse cum omni carne; impios tradidit gladio, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 25, 31)

  • Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis. (Prophetia Ezechielis 10, 5)

  • Et quiescere faciam tumultum canticorum tuorum, et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius, (Prophetia Ezechielis 26, 13)

  • Et prophetavi, sicut praeceperat mihi. Factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio; et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam. (Prophetia Ezechielis 37, 7)

  • Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsiliunt, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad proelium. (Prophetia Ioel 2, 5)

  • Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, (Evangelium secundum Lucam 21, 25)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina