Encontrados 171 resultados para: Syrus Exercitus

  • Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle et ad introitum portae Piscium per circuitum Ophel et exaltavit illum vehementer; constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iudae munitis. (Liber II Paralipomenon 33, 14)

  • Tu ipse, Domine, solus; tu fecisti caelum et caelum caelorum et omnem exercitum eorum, terram et universa, quae in ea sunt, maria et omnia, quae in eis sunt; et tu vivificas omnia haec, et exercitus caeli te adorat. (Liber Nehemiae 9, 6)

  • Ubi audierit bucinam, dicit: “Uah!”. Procul odoratur bellum, exhortationem ducum et ululatum exercitus. (Liber Iob 39, 25)

  • Et audivit Seron, princeps exercitus Syriae, quod congregavit Iudas congregationem et convocationem fidelium secum et egredientium in proelium, (Liber I Maccabaeorum 3, 13)

  • Et accessit, et ascendit cum eo exercitus impiorum fortis auxiliari ei, ut faceret vindictam in filios Israel. (Liber I Maccabaeorum 3, 15)

  • quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est. (Liber I Maccabaeorum 3, 19)

  • Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito; et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius. (Liber I Maccabaeorum 3, 23)

  • Et audierunt mercatores regionis nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et compedes et venerunt in castra, ut acciperent filios Israel in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum. (Liber I Maccabaeorum 3, 41)

  • Et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum, et cognoverunt verba regis, quae mandavit facere populo in interitum et consummationem. (Liber I Maccabaeorum 3, 42)

  • dum adhuc dispersus esset exercitus a castris. (Liber I Maccabaeorum 4, 4)

  • Et reversus est Iudas et exercitus eius a persecutione eorum; (Liber I Maccabaeorum 4, 16)

  • et Gorgias et exercitus eius prope nos in monte, sed state nunc contra inimicos nostros et expugnate eos et post haec accipite spolia confidenter”. (Liber I Maccabaeorum 4, 18)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina