Encontrados 60 resultados para: Tabernacula

  • Corruitque Iuda coram Israel et fugit in tabernacula sua. (Liber II Paralipomenon 25, 22)

  • et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Ierusalem dicentes: “Egredimini in montem et afferte frondes olivae et frondes oleastri, frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est”. (Liber Nehemiae 8, 15)

  • Et egressus est populus, et attulerunt feceruntque sibi tabernacula, unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portae Aquarum et in platea portae Ephraim. (Liber Nehemiae 8, 16)

  • Fecit ergo universa ecclesia eorum, qui redierant de captivitate, tabernacula et habitaverunt in tabernaculis. Non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum; et fuit laetitia magna nimis. (Liber Nehemiae 8, 17)

  • Et exierunt ex Nineve viam dierum trium super faciem campi Bectileth et posuerunt tabernacula sua a Bectileth iuxta montem, qui est in sinistra superioris Ciliciae. (Liber Iudith 2, 21)

  • Et circuivit omnes filios Madian et succendit tabernacula eorum et praedavit stabula eorum. (Liber Iudith 2, 26)

  • Et ascenderunt filii Ammon et filii Esau et castra constituerunt in montana contra Dothain. Et miserunt ex eis ad austrum et orientem contra Egrebel, quae est iuxta Chus, quae est ad rivum Mochmur. Et reliqua militia Assyriorum castra constituerunt in campo et operuerunt omnem faciem terrae; et tabernacula et impedimenta eorum constituerunt in turba multa, et erant in multitudinem magnam valde. (Liber Iudith 7, 18)

  • Tranquilla sunt tabernacula praedonum et secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua. (Liber Iob 12, 6)

  • Cangregatio enim impii sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. (Liber Iob 15, 34)

  • Haec sunt ergo tabernacula iniqui; et iste locus eius, qui ignorat Deum”. (Liber Iob 18, 21)

  • Dicitis enim: “Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum?”. (Liber Iob 21, 28)

  • Cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis. (Liber Iob 39, 6)


“Menosprezai vossas tentações e não vos demoreis nelas. Imaginai estar na presença de Jesus. O crucificado se lança em vossos braços e mora no vosso coração. Beijai-Lhe a chaga do lado, dizendo: ‘Aqui está minha esperança; a fonte viva da minha felicidade. Seguro-vos, ó Jesus, e não me aparto de vós, até que me tenhais posto a salvo’”. São Padre Pio de Pietrelcina