Encontrados 124 resultados para: Tabernaculum

  • Et, ut vesper factus est, festinaverunt servi eius abire, et Bagoas conclusit tabernaculum a foris et dimisit adstantes a facie domini sui. Et abierunt omnes in cubilia sua; erant enim omnes fatigati, quoniam plurimus factus erat potus. (Liber Iudith 13, 1)

  • Et accipientes illi arma sua ibunt in castra sua et suscitabunt duces virtutis Assyriae concurrentque ad tabernaculum Holofernis et non invenient illum, et incidet in illos timor, et fugient a facie vestra. (Liber Iudith 14, 3)

  • Et venerunt ad tabernaculum Holofernis et dixerunt Bagoae, qui erat super omnia eius: “Suscita dominum nostrum, quoniam ausi sunt Iudaei descendere ad nos in bellum, ut pereant usque ad finem”. (Liber Iudith 14, 13)

  • Et intravit in tabernaculum, ubi Iudith fuerat hospitata, et non invenit eam. Et exsilivit ad populum et clamavit: (Liber Iudith 14, 17)

  • Et exspoliavit populus castra per dies triginta, et dederunt Iudith tabernaculum Holofernis et omne argentum et lectus et vasa et omnem apparatum illius. Et accipiens illa imposuit in mulas et iunxit currus suos et congessit illa in ipsis. (Liber Iudith 15, 11)

  • Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans habitationem tuam non falleris. (Liber Iob 5, 24)

  • Qui oderunt te, induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet”. (Liber Iob 8, 22)

  • Simul venerunt turmae eius et fecerunt sibi viam adversus me et obsederunt in gyro tabernaculum meum. (Liber Iob 19, 12)

  • Et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius, tenebrosa aqua, nubes aeris. (Liber Psalmorum 18, 12)

  • Soli posuit tabernaculum in eis, et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam. (Liber Psalmorum 19, 6)

  • Incenderunt igni sanctuarium tuum, in terram polluerunt tabernaculum nominis tui; (Liber Psalmorum 74, 7)

  • Et est in Salem tabernaculum eius, et habitatio eius in Sion. (Liber Psalmorum 76, 3)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina