Encontrados 118 resultados para: Templo

  • In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius. (Liber Psalmorum 18, 7)

  • Vox Domini properantis partum cervarum, et denudabit condensa; et in templo eius omnes dicent gloriam. (Liber Psalmorum 29, 9)

  • A templo tuo in Ierusalem tibi afferent reges munera. (Liber Psalmorum 68, 30)

  • et prohibere holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei et contaminare sabbata et dies sollemnes (Liber I Maccabaeorum 1, 45)

  • Et incenderunt super altare et accenderunt lucernas, quae super candelabrum erant et lucebant in templo, (Liber I Maccabaeorum 4, 50)

  • Nam cum in Perside esset dux ipse et qui cum ipso videbatur esse intolerabilis exercitus, concisi sunt in templo Naneae, fraude utentibus sacerdotibus Naneae. (Liber II Maccabaeorum 1, 13)

  • Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis, ut et vos quoque agatis diem Scenopegiae et ignis, qui datus est, quando Nehemias, aedificato templo et altari, obtulit sacrificia. (Liber II Maccabaeorum 1, 18)

  • ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri iniquae in palaestra praebitionis post disci provocationem (Liber II Maccabaeorum 4, 14)

  • Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quaedam vasa e templo furatus donavit Andronico; et alia vendiderat Tyri et per vicinas civitates. (Liber II Maccabaeorum 4, 32)

  • Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velocius Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad ambulandum deducturum propter mentis elationem. (Liber II Maccabaeorum 5, 21)

  • Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum, qui ab omnibus calcabatur; et misereretur templo, quod contaminabatur ab impiis; (Liber II Maccabaeorum 8, 2)

  • et, purgato templo, aliud altare fecerunt et, succensis lapidibus igneque de his concepto, sacrificia obtulerunt post biennium et incensum et lucernas et panum propositionem fecerunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 3)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina