Encontrados 295 resultados para: Templum Salomon

  • Et nuntiaverunt Salomoni dicentes: “Ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornua altaris dicens: “Iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio””. (Liber I Regum 1, 51)

  • Dixitque Salomon: “Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram; sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur”. (Liber I Regum 1, 52)

  • Misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari, et ingressus adoravit regem Salomonem; dixitque ei Salomon: “Vade in domum tuam”. (Liber I Regum 1, 53)

  • Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum eius nimis. (Liber I Regum 2, 12)

  • Responditque rex Salomon et dixit matri suae: “Quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae? Postula ei et regnum! Ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae”. (Liber I Regum 2, 22)

  • Iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens: “Haec faciat mihi Deus et haec addat, certe contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc. (Liber I Regum 2, 23)

  • Misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae, qui interfecit eum, et mortuus est. (Liber I Regum 2, 25)

  • Eiecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini, quem locutus est super domum Heli in Silo. (Liber I Regum 2, 27)

  • Nuntiatumque est regi Salomoni, quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare; misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae dicens: “Vade, interfice eum!”. (Liber I Regum 2, 29)

  • Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum”. (Liber I Regum 2, 45)

  • Attamen populus immolabat in excelsis; non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum. (Liber I Regum 3, 2)

  • Dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama. (Liber I Regum 3, 3)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina