Encontrados 318 resultados para: Templum Salomonis constructionem templi

  • Et datus est mihi calamus similis virgae dicens: “Surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo. (Apocalypsis Ioannis 11, 1)

  • Atrium autem, quod est foris templum, eice foras et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. (Apocalypsis Ioannis 11, 2)

  • Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius in templo eius; et facta sunt fulgura et voces et terraemotus et grando magna. (Apocalypsis Ioannis 11, 19)

  • Et post haec vidi: et apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo, (Apocalypsis Ioannis 15, 5)

  • Et impletum est templum fumo de gloria Dei et de virtute eius; et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum. (Apocalypsis Ioannis 15, 8)

  • Et templum non vidi in ea: Dominus enim, Deus omnipotens, templum illius est, et Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21, 22)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina