Encontrados 17 resultados para: Transeuntes

  • Tu autem vis, ut non sint vacua sapientiae tuae opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas et, transeuntes fluctus per ratem, liberati sunt. (Liber Sapientiae 14, 5)

  • Oraculum deserti maris. Sicut turbines per austrum transeuntes, de deserto venit, de terra horribili. (Liber Isaiae 21, 1)

  • SAMECH. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Ierusalem: “Haeccine est urbs, quam vocabant perfectum decorem, gaudium universae terrae?”. (Lamentationes 2, 15)

  • priusquam dispergamini quasi pulvis transeuntes, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies furoris Domini. (Prophetia Sophoniae 2, 2)

  • Transeuntes autem primam custodiam et secundam venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis, et exeuntes processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo. (Actus Apostolorum 12, 10)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina