Encontrados 62 resultados para: Tria

  • Et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis; eratque vir ille magnus inter omnes Orientales. (Liber Iob 1, 3)

  • Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gazeron et usque in campos Idumaeae et Azoti et Iamniae; et ceciderunt ex illis usque ad tria milia virorum. (Liber I Maccabaeorum 4, 15)

  • Et partiti sunt Simoni virorum tria milia, ut iret in Galilaeam, Iudae autem octo milia in Galaaditim. (Liber I Maccabaeorum 5, 20)

  • et persecutus est eos usque ad portam Ptolemaidis, et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum, et accepit spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 22)

  • Et Iudas posuerat castra in Elasa, et tria milia viri electi cum eo; (Liber I Maccabaeorum 9, 5)

  • Et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum. Et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis. (Liber I Maccabaeorum 10, 77)

  • Et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam, et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum. (Liber I Maccabaeorum 11, 44)

  • Et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum; et reversus est Ionathas in Ierusalem. (Liber I Maccabaeorum 11, 74)

  • Retinuit autem secum tria milia virorum, ex quibus remisit in Galilaeam duo milia; mille autem venerunt cum eo. (Liber I Maccabaeorum 12, 47)

  • Sanguisugae duae sunt filiae: “Affer, affer!”. Tria sunt insaturabilia, et quattuor, quae numquam dicunt: “Sufficit!”: (Liber Proverbiorum 30, 15)

  • Tria sunt nimis difficilia mihi, et quattuor penitus ignoro: (Liber Proverbiorum 30, 18)

  • Per tria movetur terra, et quattuor non potest sustinere: (Liber Proverbiorum 30, 21)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina