Encontrados 582 resultados para: Tuam

  • Et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine tuo et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, quisquis fuerit. (Prophetia Ezechielis 16, 15)

  • Et accidit post omnem malitiam tuam — vae, vae tibi!, ait Dominus Deus — (Prophetia Ezechielis 16, 23)

  • Et fornicata es cum filiis Aegypti vicinis tuis magnorum membrorum et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me. (Prophetia Ezechielis 16, 26)

  • Ecce ego extendi manum meam super te et imminui portionem tuam et dedi te in animam odientium te, filiarum Palaestinarum, quae erubescunt in via tua scelerata. (Prophetia Ezechielis 16, 27)

  • Et multiplicasti fornicationem tuam usque ad terram mercatorum Chaldaeam, et nec sic satiata es. (Prophetia Ezechielis 16, 29)

  • ideo ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus iucunda fuisti, et omnes, quos dilexisti, cum universis, quos oderas; et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam. (Prophetia Ezechielis 16, 37)

  • Et soror tua maior Samaria, ipsa et filiae eius, quae habitat ad sinistram tuam; soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma et filiae eius. (Prophetia Ezechielis 16, 46)

  • Ergo et tu porta confusionem tuam, quae absolvisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens quam illae; iustificatae sunt enim a te. Ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam, quae iustificasti sorores tuas. (Prophetia Ezechielis 16, 52)

  • Et convertam sortem earum, sortem Sodomorum cum filiabus suis et sortem Samariae et filiarum eius; et convertam sortem tuam in medio earum, (Prophetia Ezechielis 16, 53)

  • ut portes ignominiam tuam et confundaris in omnibus, quae fecisti consolans eas. (Prophetia Ezechielis 16, 54)

  • Scelus tuum et ignominiam tuam tu portabis, ait Dominus. (Prophetia Ezechielis 16, 58)

  • “Fili hominis, pone faciem tuam contra meridiem et stilla ad austrum et propheta ad saltum agri Nageb. (Prophetia Ezechielis 21, 2)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina