Encontrados 70 resultados para: Unius

  • Viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 36, 11)

  • Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum — multi quippe peccavimus in sermone isto — (Liber Esdrae 10, 13)

  • Et filii eorum ex media parte loquebantur Azotice et nesciebant loqui Iudaice vel loquebantur iuxta linguam unius vel alterius populi. (Liber Nehemiae 13, 24)

  • Et vocaverunt Achior de domo Oziae, qui, ut venit et vidit caput Holofernis in manu viri unius in ecclesia populi, cecidit in faciem, et resolutus est spiritus ipsius. (Liber Iudith 14, 6)

  • et vocavit nomen unius Columbam et nomen secundae Cassiam et nomen tertiae Cornustibii. (Liber Iob 42, 14)

  • Et persecuti sunt eos viam unius diei ab Hadasa usquequo veniatur in Gazara et tubis cecinerunt post eos cum significationibus. (Liber I Maccabaeorum 7, 45)

  • Post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadabath filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna. (Liber I Maccabaeorum 9, 37)

  • Supra modum autem mater mirabilis et bona memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem, quam in Dominum habebat. (Liber II Maccabaeorum 7, 20)

  • Quoniam spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur, et tamquam fumus, qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei praeteriit. (Liber Sapientiae 5, 14)

  • Et erit in die illa: in oblivione erit Tyrus septuaginta annis, sicut dies regis unius. Post septuaginta autem annos erit Tyro iuxta canticum meretricis: (Liber Isaiae 23, 15)

  • Mille pavebunt a facie terroris unius, et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus in vertice montis et quasi signum super collem. (Liber Isaiae 30, 17)

  • Et quomodo averteris faciem unius ex servis domini mei minoribus? Et tamen confidis in Aegypto, in quadriga et in equitibus; (Liber Isaiae 36, 9)


Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina