Encontrados 284 resultados para: Unum

  • conveneruntque omnes reges isti et castrametati sunt in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israel. (Liber Iosue 11, 5)

  • Sicut praeceperat Dominus Moysi servo suo, ita praecepit Moyses Iosue, et ille universa complevit; non praeteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum, quod iusserat Dominus Moysi. (Liber Iosue 11, 15)

  • Ne unum quidem verbum bonum, quod locutus est ad domum Israel, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia. (Liber Iosue 21, 45)

  • En ego hodie ingredior viam universae terrae; et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis bonis, quae Dominus Deus vester locutus est vobis, non praeterierit ne unum quidem incassum. (Liber Iosue 23, 14)

  • Dixitque ei Dominus: “Ego ero tecum, et percuties Madian quasi unum virum”. (Liber Iudicum 6, 16)

  • Et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Ierobbaal septuaginta viros super lapidem unum. Remansitque Ioatham filius Ierobbaal minimus, quia absconditus erat. (Liber Iudicum 9, 5)

  • qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios eius septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancillae eius super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit; (Liber Iudicum 9, 18)

  • ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israel et plangant filiam Iephte Galaaditae diebus quattuor. (Liber Iudicum 11, 40)

  • Uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius, qui erat pronubus. (Liber Iudicum 14, 20)

  • Principes autem Philisthinorum convenerunt in unum, ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes: “Tradidit deus noster in manus nostras inimicum nostrum Samson”. (Liber Iudicum 16, 23)

  • Dixitque puero suo: “Veni, accedamus ad unum de locis et manebimus in Gabaa aut Rama”. (Liber Iudicum 19, 13)

  • Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas, quibus non est impositum iugum, iungite in plaustro; et recludite vitulos earum domi. (Liber I Samuelis 6, 7)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina