Encontrados 200 resultados para: Vae
Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: “Quicumque iuraverit per templum, nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet”. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 16)
Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 23)
Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 25)
Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 27)
Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum (Evangelium secundum Matthaeum 23, 29)
Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! (Evangelium secundum Matthaeum 24, 19)
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 24)
Et ait illis Iesus: “Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare; (Evangelium secundum Marcum 2, 19)
Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! (Evangelium secundum Marcum 13, 17)
Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo ille”. (Evangelium secundum Marcum 14, 21)
Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram! (Evangelium secundum Lucam 6, 24)
Vae vobis, qui saturati estis nunc, quia esurietis! Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis! (Evangelium secundum Lucam 6, 25)