Encontrados 71 resultados para: Venite

  • Dixitque alter ad proximum suum: “Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni”. Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro caemento. (Liber Genesis 11, 3)

  • Et dixerunt: “Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum, et faciamus nobis nomen, ne dividamur super faciem universae terrae”. (Liber Genesis 11, 4)

  • Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non intellegat unusquisque vocem proximi sui”. (Liber Genesis 11, 7)

  • venite, occidamus eum et mittamus in unam cisternarum dicemusque: Fera pessima devoravit eum. Et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua”. (Liber Genesis 37, 20)

  • et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me; et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae. (Liber Genesis 45, 18)

  • venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra”. (Liber Exodus 1, 10)

  • Idcirco dicitur in proverbio: “Venite in Hesebon! Aedificetur et construatur civitas Sehon! (Liber Numeri 21, 27)

  • convertimini et proficiscimini et venite ad montem Amorraeorum et ad omnes vicinos eius: in Araba atque montanis et in Sephela et in Nageb et iuxta litus maris, in terram Chananaeorum et in Libanum usque ad flumen magnum Euphraten. (Liber Deuteronomii 1, 7)

  • Quae respondit eis: “Si vere me regem vobis constituitis, venite et sub mea umbra requiescite; sin autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno et devoret cedros Libani!”. (Liber Iudicum 9, 15)

  • Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: “Venite, et eamus ad videntem”; qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns. — (Liber I Samuelis 9, 9)

  • Dixit autem Samuel ad populum: “Venite, et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum”. (Liber I Samuelis 11, 14)

  • Et ait: “Pacificus; ad immolandum Domino veni. Sanctificamini et venite mecum, ut immolem”. Sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium. (Liber I Samuelis 16, 5)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina