Encontrados 548 resultados para: Verbum de salute
Hi autem erant nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, cotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent. (Actus Apostolorum 17, 11)
Cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae annuntiatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem. (Actus Apostolorum 17, 13)
Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei. (Actus Apostolorum 18, 11)
Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Iudaei atque Graeci. (Actus Apostolorum 19, 10)
Ita fortiter verbum Domini crescebat et convalescebat. (Actus Apostolorum 19, 20)
Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes: “Tolle de terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere!”. (Actus Apostolorum 22, 22)
propter quod rogo vos accipere cibum, hoc enim pro salute vestra est, quia nullius vestrum capillus de capite peribit”. (Actus Apostolorum 27, 34)
cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: “Bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres vestros (Actus Apostolorum 28, 25)
Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel; (Epistula ad Romanos 9, 6)
promissionis enim verbum hoc est: “Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius”. (Epistula ad Romanos 9, 9)
Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram”. (Epistula ad Romanos 9, 28)
Sed quid dicit? “Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo”; hoc est verbum fidei, quod praedicamus. (Epistula ad Romanos 10, 8)