Encontrados 158 resultados para: Vinea lignum igni

  • Cantabo dilecto meo canticum amici mei de vinea sua: Vinea facta est dilecto meo in colle pingui; (Liber Isaiae 5, 1)

  • Vinea enim Domini exercituum domus Israel est, et vir Iudae germen eius delectabile; et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce nequitia. (Liber Isaiae 5, 7)

  • Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea? Aut exaltabitur serra contra eum, qui trahit eam? Quomodo si agitet virga elevantem eam, et exaltet baculus eum, qui non est lignum. (Liber Isaiae 10, 15)

  • Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt et vinea Sabama; dominos gentium perdiderunt uvae eius; usque ad Iazer pervenerunt, erraverunt in deserto: propagines eius diffusae sunt, transierunt mare. (Liber Isaiae 16, 8)

  • In die illa vinea erit iucunda; cantate ei. (Liber Isaiae 27, 2)

  • Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. (Liber Isaiae 32, 12)

  • Et tabescet omnis militia caelorum, et complicabuntur sicut liber caeli, et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et arida frons de ficu. (Liber Isaiae 34, 4)

  • et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis; et comminuerunt eos. (Liber Isaiae 37, 19)

  • Nimis pauper, ut offerat lignum imputribile: exquirit sibi sapientem artificem, ut statuat simulacrum, quod non moveatur. (Liber Isaiae 40, 20)

  • Plantabo in deserto cedrum, acaciam et myrtum et lignum olivae; ponam in solitudine abietem, ulmum et cupressum simul, (Liber Isaiae 41, 19)

  • Exsultate, caeli, quoniam hoc fecit Dominus; iubilate, fundamenta terrae, resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum eius, quoniam redemit Dominus Iacob et in Israel glorificabitur. (Liber Isaiae 44, 23)

  • Congregamini et venite et accedite simul, qui salvati estis ex gentibus. Nescierunt, qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem. (Liber Isaiae 45, 20)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina