Encontrados 527 resultados para: Viri

  • Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum, qui habebant cubitum et palmum; et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. (Prophetia Ezechielis 40, 5)

  • Statimque et in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Iudaeos (Prophetia Danielis 3, 8)

  • Sunt ergo viri Iudaei, quos constituisti super opera provinciae Babylonis, Sedrac, Misac et Abdenago; viri isti te, rex, non honorant: deos tuos non colunt et statuam auream, quam erexisti, non adorant”. (Prophetia Danielis 3, 12)

  • Tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit, ut adducerentur Sedrac, Misac et Abdenago; tunc viri illi adducti sunt in conspectu regis. (Prophetia Danielis 3, 13)

  • et confestim viri illi vincti, cum bracis suis et tiaris et calceamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis; (Prophetia Danielis 3, 21)

  • Viri autem tres, Sedrac, Misac et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis colligati. (Quae sequuntur in Hebraeis voluminibus non repperi). (Prophetia Danielis 3, 23)

  • Dixerunt ergo viri illi: “Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte inveniamus adversus eum in lege Dei sui”. (Prophetia Danielis 6, 6)

  • Viri ergo illi accesserunt et invenerunt Danielem orantem et obsecrantem Deum suum. (Prophetia Danielis 6, 12)

  • Viri autem illi accesserunt ad regem et dixerunt ei: “Scito, rex, quia lex Medorum est atque Persarum, ut omne decretum et edictum, quod constituit rex, non liceat immutari”. (Prophetia Danielis 6, 16)

  • Dixit autem rex, et adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem, et in lacum leonum missi sunt, ipsi et filii eorum et uxores eorum, et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec potirentur eis leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. (Prophetia Danielis 6, 25)

  • Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem et quaererem intellegentiam, ecce stetit in conspectu meo quasi species viri; (Prophetia Danielis 8, 15)

  • et audivi vocem viri inter Ulai, et clamavit et ait: “Gabriel, fac intellegere istum visionem”. (Prophetia Danielis 8, 16)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina