Encontrados 40 resultados para: abstulit

  • Et percussit in cervicem eius bis in virtute sua et abstulit caput eius ab eo. (Liber Iudith 13, 8)

  • Et volutavit corpus eius a toro et abstulit conopeum eius a columnis; et post pusillum exiit et tradidit abrae suae caput Holofernis, (Liber Iudith 13, 9)

  • Quae dixit ad eos voce magna: “Laudate Dominum nostrum, laudate, quia non abstulit misericordiam suam a domo Israel, sed conteruit inimicos nostros per manum meam in hac nocte”. (Liber Iudith 13, 14)

  • et dixit: “Nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum”. (Liber Iob 1, 21)

  • quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. (Liber Iob 3, 10)

  • Spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo. (Liber Iob 19, 9)

  • “Vivit Deus, qui abstulit ius meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam, (Liber Iob 27, 2)

  • Abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto. (Liber Psalmorum 78, 52)

  • Et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et alienavit se ab Alexandro, et manifestatae sunt inimicitiae eorum. (Liber I Maccabaeorum 11, 12)

  • Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri et misit Ptolemaeo. (Liber I Maccabaeorum 11, 17)

  • Et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazarae et Bethsurae et arci; et abstulit immunditias ex ea, et non erat qui resisteret ei. (Liber I Maccabaeorum 14, 7)

  • Et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum. (Liber I Maccabaeorum 14, 14)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina