Encontrados 7 resultados para: advenam

  • Advenam non opprimes neque affliges eum; advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti. (Liber Exodus 22, 20)

  • Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirma manus eius apud te, suscipies eum quasi advenam et peregrinum, et vivet tecum. (Liber Leviticus 25, 35)

  • Quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas eum, sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. (Liber Deuteronomii 24, 19)

  • Viduam et advenam interficiunt et pupillos occidunt. (Liber Psalmorum 94, 6)

  • Haec dicit Dominus: Facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu expoliantis et advenam et pupillum et viduam nolite affligere neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. (Liber Ieremiae 22, 3)

  • Populus terrae calumniabatur calumniam et rapiebat violenter; egenum et pauperem affligebant et advenam opprimebant absque iudicio. (Prophetia Ezechielis 22, 29)

  • et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari, et malum unusquisque contra fratrem suum nolite cogitare in corde vestro. (Prophetia Zachariae 7, 10)


“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina