Encontrados 5 resultados para: advenas

  • congrega populum tam viros quam mulieres, parvulos et advenas, qui sunt intra portas tuas, ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius; (Liber Deuteronomii 31, 12)

  • Congregavitque universum Iudam et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Simeon; plures enim ad eum confugerant ex Israel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo. (Liber II Paralipomenon 15, 9)

  • Dominus custodit advenas, pupillum et viduam sustentat et viam peccatorum disperdit. (Liber Psalmorum 146, 9)

  • Alii quidem ignotos non recipiebant advenas, isti autem beneficos hospites in servitutem redigebant. (Liber Sapientiae 19, 14)

  • Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam; (Epistula I Petri 2, 11)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina