Encontrados 194 resultados para: adversum

  • Multis autem sacrilegiis per civitatem a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata foris fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum, vasis aureis iam multis dissipatis. (Liber II Maccabaeorum 4, 39)

  • Iason vero caedes civium suorum perpetrabat nulli parcens, non intellegens prosperitatem adversum cognatos calamitatem esse maximam, arbitrans autem hostium et non civium se trophaea constituere. (Liber II Maccabaeorum 5, 6)

  • Convocatis autem Maccabaeus sex milibus, qui cum ipso erant, rogabat ne ab hostibus perterrerentur neque metuerent inique venientium adversum se gentium multitudinem, sed fortiter contenderent, (Liber II Maccabaeorum 8, 16)

  • “Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia; nos autem in omnipotente Deo, qui potest et venientes adversum nos et universum mundum uno nutu delere, confidimus”. (Liber II Maccabaeorum 8, 18)

  • Cum fureris adversum me, et superbia tua ascenderit in aures meas, ponam circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam, per quam venisti. (Liber Isaiae 37, 29)

  • Ecce confundentur et erubescent omnes, qui irascuntur adversum te; erunt quasi non sint et peribunt viri, qui contradicunt tibi. (Liber Isaiae 41, 11)

  • Quaeres eos et non invenies viros, qui rixantur tecum; erunt quasi non sint et veluti nihilum, viri bellantes adversum te. (Liber Isaiae 41, 12)

  • et bellabunt adversum te et non praevalebunt, quia tecum ego sum, ait Dominus, ut eripiam te”. (Liber Ieremiae 1, 19)

  • arcum et acinacem arripiet, crudelis est et non miserebitur; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad proelium adversum te, filia Sion”. (Liber Ieremiae 6, 23)

  • Nam et fratres tui et domus patris tui, etiam ipsi fraudulenter egerunt adversum te et clamaverunt post te plena voce; ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona”. (Liber Ieremiae 12, 6)

  • Haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt hereditatem, quam distribui populo meo Israel: “Ecce ego evellam eos de terra sua et domum Iudae evellam de medio eorum. (Liber Ieremiae 12, 14)

  • Quid dices, cum visitaverit te? Tu enim ipsa docuisti eos adversum te, amicos in caput tuum; numquid non dolores apprehendent te quasi mulierem parturientem? (Liber Ieremiae 13, 21)


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina