Encontrados 90 resultados para: aedificavit

  • Oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam, in quibus aedificavit excelsa et fecit palos et statuas, antequam ageret paenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai. (Liber II Paralipomenon 33, 19)

  • Levitis quoque, qui erudiebant omnem Israel et consecrati erant Domino, locutus est: “Ponite arcam sanctam in templum, quod aedificavit Salomon filius David rex Israel; nequaquam eam ultra umeris portabitis. Nunc ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israel. (Liber II Paralipomenon 35, 3)

  • Et iuxta eos aedificaverunt viri Iericho, et iuxta eos aedificavit Zacchur filius Imri. (Liber Nehemiae 3, 2)

  • Et portam Sterquilinii restauravit Melchias filius Rechab, princeps vici Bethcharem; ipse aedificavit eam et statuit valvas eius et seras et vectes. (Liber Nehemiae 3, 14)

  • Et portam Fontis restauravit Sellum filius Cholhoza princeps pagi Maspha; ipse aedificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras et vectes et murum piscinae Siloae iuxta hortum regis et usque ad gradus, qui descendunt de civitate David. (Liber Nehemiae 3, 15)

  • et aedificavit in Ecbatanis et in circuitu muros ex lapidibus excisis in latitudinem cubitorum trium et in longitudinem cubitorum sex et fecit altitudinem muri cubitorum septuaginta et latitudinem eius cubitorum quinquaginta (Liber Iudith 1, 2)

  • Quoniam confringens deseruit pauperes, domum rapuit et non aedificavit eam. (Liber Iob 20, 19)

  • Aedificavit sicut aranea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. (Liber Iob 27, 18)

  • Et aedificavit sicut excelsum sanctuarium suum, sicut terram, quam fundavit in saecula. (Liber Psalmorum 78, 69)

  • quia aedificavit Dominus Sion et apparuit in gloria sua. (Liber Psalmorum 102, 17)

  • Die quinta decima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, aedificavit abominationem desolationis super altare; et per civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras (Liber I Maccabaeorum 1, 54)

  • Et Simon aedificavit Adida in Sephela et munivit eam et imposuit portas et seras. (Liber I Maccabaeorum 12, 38)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina