Encontrados 612 resultados para: aer
Scio quia semen Abrahae estis; sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. (Evangelium secundum Ioannem 8, 37)
Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit. (Evangelium secundum Ioannem 8, 40)
Ego autem non quaero gloriam meam; est qui quaerit et iudicat. (Evangelium secundum Ioannem 8, 50)
Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum. (Evangelium secundum Ioannem 10, 39)
Dicunt ei discipuli: “Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc?”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 8)
Quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: “Quid videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum?”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 56)
Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. (Evangelium secundum Ioannem 13, 33)
Cognovit Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis: “De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: “Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me”? (Evangelium secundum Ioannem 16, 19)
Iesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit et dicit eis: “Quem quaeritis?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 4)
Iterum ergo eos interrogavit: “Quem quaeritis?”. Illi autem dixerunt: “Iesum Nazarenum”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 7)
Respondit Iesus: “Dixi vobis: Ego sum! Si ergo me quaeritis, sinite hos abire”, (Evangelium secundum Ioannem 18, 8)
Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: “Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 12)