Encontrados 77 resultados para: album nomina

  • Nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius; et habui eas, et pepererunt filios et filias: porro earum nomina Samaria Oolla et Ierusalem Ooliba. (Prophetia Ezechielis 23, 4)

  • Et haec nomina tribuum: in finibus aquilonis iuxta viam Hethalon ad introitum Emath, Asarenon — fines Damasci ad aquilonem iuxta Emath — erit a plaga orientali usque ad mare, Dan pars una. (Prophetia Ezechielis 48, 1)

  • Et imposuit eis praepositus eunuchorum nomina: Danieli Baltassar et Ananiae Sedrac, Misaeli Misac et Azariae Abdenago. (Prophetia Danielis 1, 7)

  • Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum. (Prophetia Osee 2, 19)

  • Et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Ierusalem; et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus (Prophetia Sophoniae 1, 4)

  • Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra; et pseudoprophetas et spiritum immundum auferam de terra. (Prophetia Zachariae 13, 2)

  • neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 36)

  • Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius, (Evangelium secundum Matthaeum 10, 2)

  • et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui; (Evangelium secundum Marcum 3, 17)

  • Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis”. (Evangelium secundum Lucam 10, 20)

  • Etiam rogo et te, germane compar, adiuva illas, quae mecum concertaverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae. (Epistula ad Philippenses 4, 3)

  • Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. (Apocalypsis Ioannis 3, 4)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina