Encontrados 45 resultados para: alienis

  • Qui aedificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligit lapides suos in hiemem. (Liber Ecclesiasticus 21, 9)

  • viros potentes transmigrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis. (Liber Ecclesiasticus 29, 25)

  • Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in computatione vitae. Contaminat enim animam suam cibis alienis; (Liber Ecclesiasticus 40, 30)

  • Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob, quia repleti sunt hariolis orientalibus et augures habuerunt ut Philisthim et manus alienis porrigunt. (Liber Isaiae 2, 6)

  • et loquar iudicia mea cum eis super omnem malitiam eorum, qui dereliquerunt me et incensum obtulerunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum. (Liber Ieremiae 1, 16)

  • Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso; et vocem meam non audistis, ait Dominus. (Liber Ieremiae 3, 13)

  • Quod si dixeritis: “Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia?”, dices ad eos: “Sicut dereliquistis me et servistis diis alienis in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra”. (Liber Ieremiae 5, 19)

  • Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres commiscent farinam, ut faciant placentas reginae caeli et libent diis alienis, ut me ad iracundiam provocent. (Liber Ieremiae 7, 18)

  • Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua: “Numquid Dominus non est in Sion? Aut rex eius non est in ea?”. “Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis?”. (Liber Ieremiae 8, 19)

  • Et eiciam vos de terra hac in terram, quam ignoratis, vos et patres vestri; et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, quia non dabo vobis gratiam. (Liber Ieremiae 16, 13)

  • eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et sacrificaverint in eo diis alienis, quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Iudae; et repleverunt locum istum sanguine innocentium; (Liber Ieremiae 19, 4)

  • et erunt domus Ierusalem et domus regum Iudae sicut locus Topheth, immundae: omnes domus, in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli et libaverunt libamina diis alienis”. (Liber Ieremiae 19, 13)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina