Encontrados 39 resultados para: aliquando

  • Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos: “Exploratores estis; ut videatis infirmiora terrae, venistis!”. (Liber Genesis 42, 9)

  • Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die, quo creavit Deus hominem super terram, et a summo caeli usque ad summum eius, si facta est aliquando huiuscemodi res magna, aut umquam cognitum est, (Liber Deuteronomii 4, 32)

  • Et nunc audivi quod tonsores essent apud te. Pastores autem tui erant nobiscum in deserto; numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit eis quidquam de grege omni tempore, quo fuerunt nobiscum in Carmel. (Liber I Samuelis 25, 7)

  • Homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti; nec quidquam aliquando periit omni tempore, quo sumus conversati cum eis in deserto. (Liber I Samuelis 25, 15)

  • Si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam tuam, erit anima domini mei custodita in fasciculo vitae apud Dominum Deum tuum; sed inimicorum tuorum animam ipse iaciat in impetu et circulo fundae. (Liber I Samuelis 25, 29)

  • Et ait David in corde suo: “Aliquando incidam in uno die in manu Saul; nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel? Fugiam ergo manus eius”. (Liber I Samuelis 27, 1)

  • Nec corripuit eum pater suus aliquando dicens: “Quare hoc fecisti?”. Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom. (Liber I Regum 1, 6)

  • et residua regna et insulas, quae aliquando restiterant illis, exterminaverunt et in potestatem redegerunt; (Liber I Maccabaeorum 8, 11)

  • “Hic erat, quem habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam eius aestimabamus insaniam et finem illius sine honore. (Liber Sapientiae 5, 4)

  • aliquando a monstris exagitabantur phantasmatum, aliquando animae deficiebant proditione: subitaneus enim illis et insperatus timor infundebatur. (Liber Sapientiae 17, 14)

  • Anima viri enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum. (Liber Ecclesiasticus 37, 18)

  • et erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas et non timebit, cum venerit aestus; et erit folium eius viride, et in anno siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum (Liber Ieremiae 17, 8)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina