Encontrados 13 resultados para: amaritudine

  • Quibus ait: “Ne vocetis me Noemi (id est Pulchram), sed vocate me Mara (hoc est Amaram), quia valde me amaritudine replevit Omnipotens. (Liber Ruth 1, 20)

  • Cumque venisset ad virum Dei in monte, apprehendit pedes eius; et accessit Giezi, ut amoveret eam, et ait homo Dei: “Dimitte illam; anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celavit me et non indicavit mihi”. (Liber II Regum 4, 27)

  • Obscurent eum tenebrae et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. (Liber Iob 3, 5)

  • Quare misero data est lux, et vita his, qui in amaritudine animae sunt? (Liber Iob 3, 20)

  • Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae. (Liber Iob 7, 11)

  • Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. (Liber Iob 10, 1)

  • Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus; (Liber Iob 21, 25)

  • maledicentis enim tibi in amaritudine animae, exaudietur precatio illius: exaudiet autem eum, qui fecit illum. (Liber Ecclesiasticus 4, 6)

  • Non irrideas hominem in amaritudine animae; est enim, qui humiliat et exaltat, circumspector Deus. (Liber Ecclesiasticus 7, 12)

  • Quid dicam, aut quid respondebit mihi? Ipse fecit! Incedam per omnes annos meos in amaritudine animae meae. (Liber Isaiae 38, 15)

  • DALETH. Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem; omnes portae eius destructae, sacerdotes eius gementes, virgines eius afflictae, et ipsa oppressa amaritudine. (Lamentationes 1, 4)

  • Et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo; (Prophetia Ezechielis 27, 31)


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina