Encontrados 15 resultados para: anathema

  • Omne anathema, quod aliquis vir consecrat Domino de omni possessione sua, sive homo fuerit sive animal sive ager, non veniet nec redimi poterit; quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino. (Liber Leviticus 27, 28)

  • Et omnis homo, qui ut anathema offertur, non redimetur, sed morte morietur. (Liber Leviticus 27, 29)

  • Nec inferes abominationem in domum tuam, ne fias anathema sicut et illa est; quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est. (Liber Deuteronomii 7, 26)

  • Sitque civitas anathema, ipsa et omnia, quae in ea sunt, Domino; sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios, quos direximus. (Liber Iosue 6, 17)

  • Vos autem cavete, ne de anathemate quippiam auferatis et sitis praevaricationis rei, et omnia castra Israel anathema sint atque turbentur. (Liber Iosue 6, 18)

  • Nec poterunt filii Israel stare ante hostes suos eosque fugient, quia facti sunt anathema; non ero ultra vobiscum, donec conteratis anathema de medio vestri. (Liber Iosue 7, 12)

  • Surge! Sanctifica populum et dic eis: Sanctificamini in crastinum. Haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Anathema in medio tui est, Israel! Non poteris stare coram hostibus tuis, donec auferatis anathema de medio vestri. (Liber Iosue 7, 13)

  • Abiit autem Iudas cum Simeone fratre suo et percusserunt simul Chananaeum, qui habitabat in Sephath, et percusserunt urbem anathemate. Vocatumque est nomen eius Horma (id est Anathema). (Liber Iudicum 1, 17)

  • Oblationem et pro peccato et pro delicto ipsi comedent, et omne anathema in Israel ipsorum erit; (Prophetia Ezechielis 44, 29)

  • Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius; sed habitabitur Ierusalem secura. (Prophetia Zachariae 14, 11)

  • Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem, (Epistula ad Romanos 9, 3)

  • Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “Anathema Iesus!”; et nemo potest dicere: “Dominus Iesus”, nisi in Spiritu Sancto. (Epistula I ad Corinthios 12, 3)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina