Encontrados 309 resultados para: anima

  • Cum manifestasset fornicationes suas et discooperuisset ignominiam suam, recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore eius. (Prophetia Ezechielis 23, 18)

  • Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo amatores tuos contra te, de quibus recessit anima tua; et congregabo eos adversum te in circuitu, (Prophetia Ezechielis 23, 22)

  • Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manu eorum, quos odisti, in manu, de quibus recessit anima tua; (Prophetia Ezechielis 23, 28)

  • Et stupescere faciam super te populos multos, et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperit gladius meus coram facie eorum, et obstupescet tremefactus unusquisque pro anima sua in die ruinae tuae. (Prophetia Ezechielis 32, 10)

  • et omnis anima vivens, quae movetur, quocumque venerit torrens, vivet, et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae, et sanabuntur et vivent omnia, ad quae venerit torrens. (Prophetia Ezechielis 47, 9)

  • sed in anima contrita et spiritu humilitatis suscipiamur sicut in holocausto arietum et taurorum (Prophetia Danielis 3, 39)

  • Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus, Deus exercituum: “Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem et plenitudinem eius”. (Prophetia Amos 6, 8)

  • Et clamaverunt ad Dominum et dixerunt: “Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem; quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti”. (Prophetia Ionae 1, 14)

  • Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum, et venit ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum. (Prophetia Ionae 2, 8)

  • Vae mihi, quia factum est mihi sicut congregata messe, sicut collecta vindemia! Non est botrus ad comedendum, nec praecoqua ficus, quam desideravit anima mea. (Prophetia Michaeae 7, 1)

  • Ecce languidus, in quo non est anima recta; iustus autem in fide sua vivet”. (Prophetia Habacuc 2, 4)

  • Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 25)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina