Encontrados 134 resultados para: animae

  • Est sapiens animae suae sapiens, et fructus sensus illius super corpus suum. (Liber Ecclesiasticus 37, 25)

  • Non enim omnia omnibus expediunt, et non omni animae omne genus placet. (Liber Ecclesiasticus 37, 31)

  • et stetit in ruptura pro gente, in bonitate et alacritate animae suae placuit Deo pro lsrael. (Liber Ecclesiasticus 45, 29)

  • Quid adhuc retardatis in his, dum animae vestrae sitiunt vehementer? (Liber Ecclesiasticus 51, 32)

  • Procacitas vultus eorum accusat eos, et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt nec absconderunt; vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala! (Liber Isaiae 3, 9)

  • Et in semita iudiciorum tuorum, Domine, speravimus in te; ad nomen tuum et ad memoriale tuum desiderium animae. (Liber Isaiae 26, 8)

  • Quid dicam, aut quid respondebit mihi? Ipse fecit! Incedam per omnes annos meos in amaritudine animae meae. (Liber Isaiae 38, 15)

  • Propter laborem animae eius videbit lucem, saturabitur in scientia sua. Iustificabit iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit. (Liber Isaiae 53, 11)

  • Onager assuetus in solitudine in desiderio animae suae attrahit aerem; libidinem eius quis avertet? Omnes, qui quaerunt eam, non deficient, in menstruis eius invenient eam. (Liber Ieremiae 2, 24)

  • “Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam; dedi dilectam animae meae in manu inimicorum eius. (Liber Ieremiae 12, 7)

  • Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis. (Liber Ieremiae 18, 20)

  • in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister satellitum animas Iudaeorum septingentas quadraginta quinque; omnes ergo animae quattuor milia sescentae. (Liber Ieremiae 52, 30)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina