Encontrados 302 resultados para: apud

  • Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos maneret; et mansit ibi duos dies. (Evangelium secundum Ioannem 4, 40)

  • Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moyses, in quo vos speratis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 45)

  • Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: “Hoc vos scandalizat? (Evangelium secundum Ioannem 6, 61)

  • Ego, quae vidi apud Patrem, loquor; et vos ergo, quae audivistis a patre, facitis”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 38)

  • Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis. (Evangelium secundum Ioannem 11, 54)

  • Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit. (Evangelium secundum Ioannem 14, 17)

  • Respondit Iesus et dixit ei: “Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus; (Evangelium secundum Ioannem 14, 23)

  • Haec locutus sum vobis apud vos manens. (Evangelium secundum Ioannem 14, 25)

  • et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te. (Evangelium secundum Ioannem 17, 5)

  • Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis, (Actus Apostolorum 2, 22)

  • Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem; (Actus Apostolorum 2, 29)

  • Factum est autem, ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium. (Actus Apostolorum 9, 43)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina