Encontrados 149 resultados para: aqua

  • et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. (3a) Dixitque Mardochaeus ad omnes: “A Deo facta sunt ista!”. (3b) Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit. (3c) “Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam; (3d) duo autem dracones, ego sum et Aman; (3e) gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum; (3f) gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes. (3g) Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium. (3h) Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus. (3i) Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam. (3k) Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel”. (Liber Esther 10, 3)

  • Numquid virere potest scirpus absque umore, aut crescere carectum sine aqua? (Liber Iob 8, 11)

  • Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas. (Liber Iob 27, 20)

  • Et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius, tenebrosa aqua, nubes aeris. (Liber Psalmorum 18, 12)

  • Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. (Liber Psalmorum 22, 15)

  • Diffluant tamquam aqua decurrens, sicut fenum conculcatum arescant. (Liber Psalmorum 58, 8)

  • Circuierunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul. (Liber Psalmorum 88, 18)

  • Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit. (Liber Psalmorum 106, 11)

  • Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum. (Liber Psalmorum 107, 35)

  • Et induit maledictionem sicut vestimentum: et intret sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossa eius. (Liber Psalmorum 109, 18)

  • Forsitan aqua absorbuisset nos, torrens pertransisset animam nostram; (Liber Psalmorum 124, 4)

  • Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi. (Liber Psalmorum 143, 6)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina