Encontrados 149 resultados para: aquae

  • Et Nineve quasi piscina aquarum, cuius aquae fugiunt. “State, state!”; sed non est qui revertatur. (Prophetia Nahum 2, 9)

  • Numquid melior es quam Noamon, quae habitabat in fluminibus? Aquae in circuitu eius: cuius vallum mare, aquae muri eius. (Prophetia Nahum 3, 8)

  • Quia replebitur terra cognitione gloriae Domini, sicut aquae operiunt mare. (Prophetia Habacuc 2, 14)

  • Et erit: in die illa exibunt aquae vivae de Ierusalem, medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare occidentale: in aestate et in hieme erunt. (Prophetia Zachariae 14, 8)

  • Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam”. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 42)

  • Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam. (Evangelium secundum Marcum 9, 41)

  • Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: “Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagoenam aquae baiulans; sequimini eum (Evangelium secundum Marcum 14, 13)

  • Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes: “Praeceptor, praeceptor, perimus!”. At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessaverunt, et facta est tranquillitas. (Evangelium secundum Lucam 8, 24)

  • Dixit autem illis: “Ubi est fides vestra?”. Qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem: “Quis putas hic est, quia et ventis imperat et aquae, et oboediunt ei?”. (Evangelium secundum Lucam 8, 25)

  • Et dixit ad eos: “Ecce, introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans; sequimini eum in domum, in quam intrat. (Evangelium secundum Lucam 22, 10)

  • Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur; (Evangelium secundum Ioannem 3, 23)

  • qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 14)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina