Encontrados 32 resultados para: aquilone

  • Levate signum in Sion, fugite, nolite stare, quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam. (Liber Ieremiae 4, 6)

  • Fugite, filii Beniamin, de medio Ierusalem; et in Thecua clangite bucina et super Bethcharem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone et contritio magna. (Liber Ieremiae 6, 1)

  • Leva oculos tuos et vide venientes ab aquilone: Ubi est grex, qui datus est tibi, pecus inclitum tuum? (Liber Ieremiae 13, 20)

  • Vitula elegans atque formosa Aegyptus, stimulus ab aquilone venit ei. (Liber Ieremiae 46, 20)

  • Haec dicit Dominus: “Ecce, aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae (Liber Ieremiae 47, 2)

  • Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet terram eius in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt et abierunt. (Liber Ieremiae 50, 3)

  • Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna et reges multi consurgent a finibus terrae. (Liber Ieremiae 50, 41)

  • Et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia, quae in eis sunt, quia ab aquilone venient ei praedones, ait Dominus. (Liber Ieremiae 51, 48)

  • Et vidi: et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis conglobatus, et splendor in circuitu eius, et de medio eius quasi species electri, id est de medio ignis; (Prophetia Ezechielis 1, 4)

  • et dixit ad me: “Fili hominis, leva oculos tuos ad viam aquilonis”. Et levavi oculos meos ad viam aquilonis, et ecce ab aquilone portae altaris hoc idolum zeli in introitu. (Prophetia Ezechielis 8, 5)

  • Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis et curribus et equitibus et coetu populoque magno. (Prophetia Ezechielis 26, 7)

  • Gomer et universa agmina eius, domus Thogorma de extremo aquilone et totum robur eius, populi multi tecum. (Prophetia Ezechielis 38, 6)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina