Encontrados 18 resultados para: armenta

  • Et descendit in campum Damasci in diebus messis frumenti et succendit omnes agros eorum; greges et armenta dedit in exterminium et civitates eorum spoliavit et campos eorum ventilavit et percussit omnes iuvenes eorum in ore gladii. (Liber Iudith 2, 27)

  • Ecce villae nostrae et omnis locus noster et omnis campus frumenti et greges et armenta et omnia stabula iumentorum nostrorum adstant ante faciem tuam; utere, quemadmodum placet tibi. (Liber Iudith 3, 3)

  • Possedi servos et ancillas et habui multam familiam, habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem. (Liber Ecclesiastes 2, 7)

  • Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra, greges eorum et armenta eorum, filios eorum et filias eorum. (Liber Ieremiae 3, 24)

  • Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam; et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. (Liber Ieremiae 5, 17)

  • Quid ingemuit animal, perterrita sunt armenta boum, quia non est pascua eis? Sed et greges pecorum disperierunt. (Prophetia Ioel 1, 18)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina