Encontrados 468 resultados para: audire verba
Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 24)
Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 26)
Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius; (Evangelium secundum Matthaeum 7, 28)
Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic! (Evangelium secundum Matthaeum 12, 42)
Amen quippe dico vobis: Multi prophetae et iusti cupierunt videre, quae videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt! (Evangelium secundum Matthaeum 13, 17)
quod si noluerit audire eos, dic ecclesiae; si autem et ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 17)
Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 35)
Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire; (Evangelium secundum Marcum 4, 33)
Et eo amplius admirabantur dicentes: “Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui!”. (Evangelium secundum Marcum 7, 37)
Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis”. (Evangelium secundum Marcum 8, 38)
Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. (Evangelium secundum Marcum 13, 31)
Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec. (Evangelium secundum Lucam 1, 65)