Encontrados 82 resultados para: audisset

  • Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncae; et ecce vox ad eum dicens: “Quid agis hic, Elia?”. (Liber I Regum 19, 13)

  • Factum est autem, cum audisset verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis: “Circumdate civitatem!”. Et circumdederunt eam. (Liber I Regum 20, 12)

  • Factum est autem cum audisset Iezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: “Surge, posside vineam Naboth Iezrahelitae, qui noluit tibi acquiescere et dare eam, accepta pecunia; non enim vivit Naboth, sed mortuus est”. (Liber I Regum 21, 15)

  • Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit et descendebat in vineam Naboth Iezrahelitae, ut possideret eam. (Liber I Regum 21, 16)

  • Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et ambulabat demisso capite. (Liber I Regum 21, 27)

  • Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum dicens: “Quare scidisti vestimenta tua? Veniat ad me et sciat esse prophetam in Israel”. (Liber II Regum 5, 8)

  • Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua. Et transibat super murum, viditque omnis populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecus. (Liber II Regum 6, 30)

  • Quae cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini. (Liber II Regum 19, 1)

  • Cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes: “Ecce egressus est, ut pugnet adversum te”, iterum misit nuntios ad Ezechiam dicens: (Liber II Regum 19, 9)

  • et audisset rex verba libri legis, scidit vestimenta sua (Liber II Regum 22, 11)

  • Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis. (Liber I Paralipomenon 14, 8)

  • Quod cum audisset Thou rex Emath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Soba, (Liber I Paralipomenon 18, 9)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina