Encontrados 94 resultados para: bellum

  • Ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Achab rege Israel in bellum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad; vulneraveruntque Syri Ioram. (Liber II Paralipomenon 22, 5)

  • Noluit Iosias reverti, sed audacter praeparavit contra eum bellum nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei; verum perrexit, ut dimicaret in campo Mageddo. (Liber II Paralipomenon 35, 22)

  • Et fecit bellum in diebus illis rex Nabuchodonosor ad Arphaxad regem in campo magno, hic est campus in finibus Ragau. (Liber Iudith 1, 5)

  • Et convenerunt in pugnam omnes inhabitantes montanam et omnes inhabitantes Euphraten et Tigrin et Hidaspen et campos Arioch regis Elymaeorum. Et convenerunt gentes multae valde ad bellum filiorum Chaldaeorum. (Liber Iudith 1, 6)

  • Et venerunt ad tabernaculum Holofernis et dixerunt Bagoae, qui erat super omnia eius: “Suscita dominum nostrum, quoniam ausi sunt Iudaei descendere ad nos in bellum, ut pereant usque ad finem”. (Liber Iudith 14, 13)

  • Impleat ventrem suum: emittet Deus in eum iram furoris sui et pluet super illum bellum suum. (Liber Iob 20, 23)

  • Ubi audierit bucinam, dicit: “Uah!”. Procul odoratur bellum, exhortationem ducum et ululatum exercitus. (Liber Iob 39, 25)

  • Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me. (Liber Psalmorum 18, 40)

  • Ibi confregit coruscationes arcus, scutum, gladium et bellum. (Liber Psalmorum 76, 4)

  • David. Benedictus Dominus, adiutor meus, qui docet manus meas ad proelium et digitos meos ad bellum. (Liber Psalmorum 144, 1)

  • et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi. (Liber I Maccabaeorum 1, 18)

  • Et Iudas Maccabaeus fortis viribus a iuventute sua erit vobis princeps militiae; et ipse pugnabit bellum populi. (Liber I Maccabaeorum 2, 66)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina