Encontrados 10 resultados para: benedixerit

  • Et serviant tibi populi, et adorent te nationes; esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. Qui maledixerit tibi, sit maledictus; et, qui benedixerit tibi, sit benedictus!”. (Liber Genesis 27, 29)

  • Ait illi Laban: “Inveniam gratiam in conspectu tuo; augurio didici, quia benedixerit mihi Deus propter te. (Liber Genesis 30, 27)

  • Accubans dormit ut leo, et quasi leaena, quis suscitare illum audebit? Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus; qui maledixerit tibi, maledictus erit!”. (Liber Numeri 24, 9)

  • Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis, ad quae miseritis manum vos et domus vestrae, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester. (Liber Deuteronomii 12, 7)

  • Cum autem longior fuerit tibi via et locus, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut ponat nomen suum ibi tibique benedixerit, nec potueris ad eum haec cuncta portare, (Liber Deuteronomii 14, 24)

  • Sed dabis ei viaticum de gregibus et de area et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi. (Liber Deuteronomii 15, 14)

  • Locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt: “Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis et benedixerit mihi Dominus?”. (Liber Iosue 17, 14)

  • Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens: “Ex quo coeperunt offerre donationem in domum Domini, comedimus et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo; reliquiarum autem copia est ista, quam cernis”. (Liber II Paralipomenon 31, 10)

  • Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta, quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi”. (Liber Iob 1, 11)

  • Cum animae suae in vita ipsius benedixerit: “Laudabunt te quod benefecisti tibi”, (Liber Psalmorum 49, 19)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina