Encontrados 167 resultados para: bona
Numquid maledicta est domus Iacob? Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt actiones eius? Nonne verba eius bona sunt cum eo, qui recte graditur? (Prophetia Michaeae 2, 7)
Et respondit Dominus angelo, qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria. (Prophetia Zachariae 1, 13)
Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 16)
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 11)
Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit; (Evangelium secundum Matthaeum 7, 17)
non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 18)
Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 34)
Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 35)
Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 23)
Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 47)
Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 14)
Non est enim arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum. (Evangelium secundum Lucam 6, 43)