Encontrados 261 resultados para: bonum
Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 15)
omnia autem probate, quod bonum est tenete, (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 21)
Hoc bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo, (Epistula I ad Timotheum 2, 3)
Fidelis sermo: si quis episco patum appetit, bonum opus de siderat. (Epistula I ad Timotheum 3, 1)
Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum Diaboli. (Epistula I ad Timotheum 3, 7)
qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu. (Epistula I ad Timotheum 3, 13)
in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. (Epistula I ad Timotheum 5, 10)
Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus. (Epistula I ad Timotheum 6, 12)
thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. (Epistula I ad Timotheum 6, 19)
bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. (Epistula II ad Timotheum 1, 14)
si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum. (Epistula II ad Timotheum 2, 21)
ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. (Epistula II ad Timotheum 3, 17)