Encontrados 8 resultados para: caliginis

  • et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus; septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. (Liber Exodus 24, 16)

  • Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. (Liber Deuteronomii 5, 22)

  • terram caliginis et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat”. (Liber Iob 10, 22)

  • Terminum posuit tenebris et universorum finem ipse scrutatur, lapidem quoque caliginis et umbrae. (Liber Iob 28, 3)

  • Et non dixerunt: “Ubi est Dominus, qui ascendere nos fecit de terra Aegypti, qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis et caliginis, per terram, in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo?”. (Liber Ieremiae 2, 6)

  • Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis, in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis. (Prophetia Ezechielis 34, 12)

  • Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi aurora expansa super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. (Prophetia Ioel 2, 2)

  • Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, (Prophetia Sophoniae 1, 15)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina