Encontrados 8 resultados para: campis

  • Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum aquarum et fontium, in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi, (Liber Deuteronomii 8, 7)

  • Erant autem ibi tres filii Sarviae: Ioab et Abisai et Asael. Porro Asael cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis, quae morantur in campis. (Liber II Samuelis 2, 18)

  • Aedificavitque Ozias turres in Ierusalem super portam Anguli et super portam Vallis et super Angulum firmavitque eas. 10 Exstruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in Sephela quam in planitie; agricolas quoque habuit et vinitores in montibus et in campis fertilibus; erat quippe homo agriculturae deditus. (Liber II Paralipomenon 26, 9)

  • Et renuntiatum est Holoferni principi militiae virtutis Assyriae quoniam filii Israel praeparaverant se ad pugnam et transitus montanae concluserant et muris cinxerant omnem verticem montis excelsi et posuerant in campis offendicula. (Liber Iudith 5, 1)

  • Ecce audivimus eam esse in Ephratha, invenimus eam in campis Iaar. (Liber Psalmorum 132, 6)

  • Promptuaria nostra plena, redundantia omnibus bonis; oves nostrae in milibus innumerabiles in campis nostris, (Liber Psalmorum 144, 13)

  • Quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis. (Liber Ecclesiasticus 24, 19)

  • Et non portabunt ligna de campis neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igne et depraedabuntur eos, quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 39, 10)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina