Encontrados 7 resultados para: capient

  • Vir linguosus non firmabitur in terra, virum violentiae mala capient in interitu. (Liber Psalmorum 140, 12)

  • Iniquitates suae capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur. (Liber Proverbiorum 5, 22)

  • Ecce ego praecipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc; et proeliabuntur adversus eam et capient eam et incendent igni; et civitates Iudae dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator”. (Liber Ieremiae 34, 22)

  • et redient Chaldaei et bellabunt contra civitatem hanc et capient eam et succendent eam igni. (Liber Ieremiae 37, 8)

  • Tabernacula eorum et greges eorum capient; tentoria eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi; et vocabunt super eos formidinem in circuitu. (Liber Ieremiae 49, 29)

  • Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum et aures tuas praecident et, quae remanserint de te, gladio concident; ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni. (Prophetia Ezechielis 23, 25)

  • Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis? (Epistula ad Hebraeos 1, 14)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina