Encontrados 85 resultados para: causam

  • Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes: “Crucifige, crucifige!”. Dicit eis Pilatus: “Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 6)

  • propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo quam ob causam accersistis me”. (Actus Apostolorum 10, 29)

  • et nullam causam mortis invenientes petierunt a Pilato, ut interficeretur; (Actus Apostolorum 13, 28)

  • Quod si Demetrius et, qui cum eo sunt, artifices habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem. (Actus Apostolorum 19, 38)

  • iussit tribunus induci eum in castra dicens flagellis eum interrogari, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. (Actus Apostolorum 22, 24)

  • Volensque scire causam, propter quam accusabant illum, deduxi in concilium eorum; (Actus Apostolorum 23, 28)

  • Distulit autem illos Felix certissime sciens ea, quae de hac via sunt, dicens: “Cum tribunus Lysias descenderit, cognoscam causam vestram”, (Actus Apostolorum 24, 22)

  • de quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malis; (Actus Apostolorum 25, 18)

  • Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum”. (Actus Apostolorum 28, 20)

  • Propter quam causam admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum; (Epistula II ad Timotheum 1, 6)

  • Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor; scio enim, cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. (Epistula II ad Timotheum 1, 12)

  • Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, (Epistula ad Titum 1, 13)


“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina